Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.7.1 Cic. Fam. 13.7.5 (English) >>Cic. Fam. 13.8.1

13.7.4 quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetravisse ; qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim cum ego pro his unis petam, habeam autem qui simili causa laborent compluris necessarios. hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi adfirmanti credas velim me huic municipio debere plurimum ; nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipi studium in me exstiterit singulare.

13.7.5 quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa coniunctione proque tua in me perpetua et maxima benevolentia maiorem in modum peto atque contendo ut, cum fortunas agi eius municipi intellegas, quod sit mihi necessitudine, officiis, benevolentia coniunctissimum, id mihi des ; quod erit huius modi ut, si a Caesare quod speramus impetrarimus, tuo beneficio nos id consecutos esse iudicemus, sin minus, pro eo tamen id habeamus, quoniam a te data sit opera ut impetraremus. hoc cum mihi gratissimum feceris tum viros optimos homines honestissimos eosdemque gratissimos et tua necessitudine dignissimos summo beneficio in perpetuum tibi tuisque devinxeris.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.7.1 Cic. Fam. 13.7.5 (English) >>Cic. Fam. 13.8.1

Powered by PhiloLogic